Fabellae Latinae

Fabellae Latinae

Readings from Fabellae Latinae, the free supplement to Hans H. Ørberg’s Lingua Latina per se Illustrata.

Episodes

August 19, 2019 2 mins
Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō.Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit, quia eum falsum amīcum esse arbitrātur.Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed ancillam amat.”Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat clām...
Mark as Played
Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’, ‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’. Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn ‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt sunt neutrum plūrālis.Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titu...
Mark as Played
July 8, 2019 5 mins
Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit. Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō.Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat P...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt. Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius, Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil v...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
Hodiē māne Mārcus dīcit ‘sē ē lectō surgere nōn posse nec lūdum petere.’“Cūr surgere nōn potes?” interrogat Dāvus.“Surgere nōn possum” respondet Mārcus, “quia aegrōtō. Caput mihi dolet.” Hoc dīcēns puer oculōs claudit et tergum ad Dāvum vertit.Dāvus Iūlium, patrem Mārcī, vocat: “Venī, domine, et aspice tuum Mārcum fīlium, quī dīcit ‘sē aegrōtāre’!”Iūlius intrat et spectat fīlium in lectō iacentem....
Mark as Played
May 30, 2019 5 mins
Quibus litterīs significantur numerī? Litterae septem quibus numerī significantur sunt C, D, I, L, M, V, X. Litterā i significātur numerus ‘ūnus’, V ‘quīnque’, X ‘decem’, L ‘quīnquāgintā’, C ‘centum’, D ‘quīngentī’, M ‘mīlle’. Ecce magnus numerus in quō omnēs numerōrum litterae iunguntur: MDCLXVI = mīlle sescentī sexāgintā sex [= 1666].Sī bis scrībuntur litterae I, X, C, M, significantur numerī ‘duo’ II, ‘vig...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī tempore ad aegrum venīre potest.Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn equīs!”Syrus: “Equō ve...
Mark as Played
May 30, 2019 4 mins
In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in parvīs lectīs dormiunt.Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in lectīs, sed in terrā ia...
Mark as Played
May 30, 2019 4 mins
Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est.Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae. Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia? Quīnque rosās mag...
Mark as Played
May 30, 2019 4 mins
Cornēlius est dominus Rōmānus, quī in oppidō Tūsculō habitat. Cornēlius duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn magnam pecūniam habet. Neque magnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sex...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est Tūsculum? Tūsculum est in Italiā.Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne Aemilia in oppidō? Nōn est.Cornēlius: “Ubi est vir tuus, Aemilia?”Aemilia: “Iūlius, vir meus, in oppidō Tūsculō est. Sed ecce Mārcus, ...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
Iūlia, fīlia Iūliī et Aemiliae, est parva puella laeta quae cantat et rīdet. Sed iam nōn cantat puella neque rīdet, sed plōrat: “Uhuhū!” Cūr plōrat Iūlia? Puella plōrat quia Mārcus eam pulsat. Mārcus est puer improbus quī parvam puellam pulsat − et rīdet!Aemilia audit fīliam quae plōrat.Iūlia Iūlium vocat: “Pater! Pa-ater!”Māter fīliam audit, neque pater eam audit.Aemilia Iūlium nōn videt et Syram ancillam ...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
Iūlius est vir pecūniōsus quī magnam vīllam habet prope Tūsculum oppidum. Iūlius etiam tabernās habet in oppidō.Grūmiō est tabernārius quī Tūsculī pānem vēndit. Quī ipsī pānem suum facere nōn possunt pānem ā Grūmiōne emunt. Hōc modō ille pecūniam facit. Sed taberna ubi Grūmiō pānem vēndit nōn Grūmiōnis, sed Iūliī est. Iūlius est dominus Grūmiōnis et tabernae eius. Ergō Grūmiōnī necesse es...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Hispānia et Gallia sunt prōvinciae Rōmānae. Britannia quoque prōvincia Rōmāna est. Hispānia et Gallia et Britannia trēs prōvinciae in Eurōpā sunt. Ubi sunt prōvinciae Syria et Aegyptus? Syria in Asiā est, Aegyptus est in Āfricā. Britannia īnsula est. Num īnsulae sunt Gallia et Hispānia? Nōn sunt īnsulae; sed Corsica, Sardinia, Sicilia īnsulae sunt. Magna īnsula e...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est vir meus? Cūr nōn venit?”Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī, improbe serve!”Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque venit.”Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is servus improbus est! Sed ecce venit vir meus.”Aemilia laeta est, quia Iūlius venit. Is īrātus est, et sacculum suum in mēnsā p...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt.Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est. Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.”Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est.Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!”Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam tenet.Syra: “Iam aperī oculōs!”Dēlia oc...
Mark as Played
May 30, 2019 5 mins
Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult.Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.”Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.”Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es, ego tē portāre possum!” Hoc dīcēns Mēdus amīcam suam complectitur eīque ōsculu...
Mark as Played
May 30, 2019 2 mins
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit, quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!Iūlia parentēs dē ‘alterā...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eo...
Mark as Played
May 30, 2019 3 mins
In campō prope hortum Iūliī puerī pilā lūdere solent. Mārcus pilam sūmit et “Venī mēcum in campum, Quīnte!” inquit. Mārcus in campō cum frātre suō pilā lūdere vult.Mārcus et Quīntus campum petunt cum cane, cui nōmen est Cerberus. Puerī pilā lūdere incipiunt. Alter ad alterum pilam iacit, prīmum Mārcus ad Quīntum, quī pilam capit et ad Mārcum iacit. Mārcus pilam capit et rūrsus ad Quīntum iacit neque Q...
Mark as Played

Popular Podcasts

    Does hearing about a true crime case always leave you scouring the internet for the truth behind the story? Dive into your next mystery with Crime Junkie. Every Monday, join your host Ashley Flowers as she unravels all the details of infamous and underreported true crime cases with her best friend Brit Prawat. From cold cases to missing persons and heroes in our community who seek justice, Crime Junkie is your destination for theories and stories you won’t hear anywhere else. Whether you're a seasoned true crime enthusiast or new to the genre, you'll find yourself on the edge of your seat awaiting a new episode every Monday. If you can never get enough true crime... Congratulations, you’ve found your people. Follow to join a community of Crime Junkies! Crime Junkie is presented by audiochuck Media Company.

    24/7 News: The Latest

    The latest news in 4 minutes updated every hour, every day.

    Stuff You Should Know

    If you've ever wanted to know about champagne, satanism, the Stonewall Uprising, chaos theory, LSD, El Nino, true crime and Rosa Parks, then look no further. Josh and Chuck have you covered.

    The Bobby Bones Show

    Listen to 'The Bobby Bones Show' by downloading the daily full replay.

    Latino USA

    Latino USA is the longest-running news and culture radio program in the U.S. centering Latino stories, hosted by Pulitzer Prize winning journalist Maria Hinojosa Every week, the Peabody winning team brings you revealing, in-depth stories about what’s in the hearts and minds of Latinos and their impact on the world. Want to support our independent journalism? Join Futuro+ for exclusive episodes, sneak peaks and behind-the-scenes chisme on Latino USA and all our podcasts. www.futuromediagroup.org/joinplus

Advertise With Us
Music, radio and podcasts, all free. Listen online or download the iHeart App.

Connect

© 2025 iHeartMedia, Inc.